Verres kommt im Gefolge des Dolabella nach Delos und raubt dort ohne Wissen seines Vorgesetzten den Apollotempel aus
Verres Delum venit.
Ibi ex fano Apollinis nocte clam sustulit signa pulcherima atque antiquissima
eaque in onerariam navem suam conicienda curravit.
Postridie cum fanum spoliatum esse viderent ii,
qui Delum incolebant,
graviter ferebant;
est enim tanta apud eos eius fani religio,
ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur.
Verbum tamen facere non audebant.
Tum subito tempestates coortae sunt maximae,
ut Dolabella non modo proficisci,
cum cuperet,
non posset,
sed vix in portu consisteret:
ita magni fluctus eiciebantur.
Hic navis illa praedonis istius onusta signis religiosis,
eiecta fluctu frangitur;
in litore signa illa Apollinis reperiuntur;
iussu Dolabellae reponuntur.
Tempestas sedatur,
Dolabella Delo proficiscitur.
Proditum est memoria ac litteris latonam ex longo errore et fuga gravidam confugisse Delum
atque ibi Apollinem Dianamque peperisse.
Qua ex opinione hominum illa insula eorum deorum sacra putatur;
tanta auctoritas eius religionis et est et semper fuit,
ut ne Persae quidam,
cum bellum toti Graeciae indixissent,
quicquam conarentur aut violare aut attingere.
Hoc tu fanum depopulari, homo improbissime, audebas?