Segesta est oppidum pervetus

Die Diana von Segesta: Beutekunst in der Antike I

 

 

Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, iudices,

                              quod ab Aenea fugiente a Troia atque in haec

                              loca veniente conditum esse demonstrant.

 

Itaque Segestani

non solum perpetua societate atque amicitia,

verum etiam cognatione se cum populo Romano coniunctos esse arbitrantur.

 

Hoc quondam oppidum,

                               cum illa civitas cum Poenis bellaret,

Carthaginensibus vi captum atque deletum est

omniaque,

                               quae ornamento urbi esse possent,

Carthaginem sunt ex illo loco deportata.

 

Fuit apud Segestanos ex aere Dianae simulacrum

cum summa atque antiquissima praeditum religione

tum singulari opere artificioque perfectum.

 

Hoc translatum Carthaginem locum tantum hominesque mutaverat,

religionem quidem pristinam conservabat.

 

Nam propter eximiam pulchritudinem etiam hostibus digna,

                                quam sanctissime colerent,

videbatur

 

Aliquot saeculis post bello punico tertio P. Scipio Carthaginem cepit.

Qua in victoria convocatis Siculis omnibus,

                              quod diutissime saepissimeque Siciliam vexatam a Carthaginensibus                                   esse cognoverat,

iubet omnia conquiri.

 

Pollicetur sibi magnae curae fore,

                                    ut omnia civitatibus restituerentur.

 

Imperatoris enim Romani esse exstimabat sociis amicisque adesse et,

                                  quae cuiusque civitatis fuissent,

bello confecto reddere.

 

Illo tempore Segestanis haec ipsa Diana,

                                   de qua dicimus,

redditur.

 

Reportantur Segestam,

in suis antiquis sedibus summa cum gratulatione civium et laetitia reponitur.