Quo usque tandem abutere

Cicero kann es nicht fassen:

Catilina hat heute morgen einen Attentatsversuch auf ihn unternommen und wagt es,

jetzt am Abend in der Senatssitzung anwesend zu sein

 

 

Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?

 

Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet?

 

Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?

 

Nihilne te nocturnum praesidium Palatii,

nihil urbis vigiliae,

nihil timor populi,

nihil concursus bonorum omnium,

nihil hic munitissimus habendi senatus locus,

nihil horum ora vultusque moverunt?

 

Patere tua consilia non sentis?

 

Constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides?

 

     Quid proxima,

     quid superiore nocte egeris,

     ubi fueris,

     quos convocaveris,

     quid consilii ceperis -

quem nostrum ignorare arbitraris?

 

O tempora, o mores!

 

Senatus haec intellegit,

consul videt;

 

hic tamen vivit.

 

Vivit?

 

Immo vero etiam in senatum venit,

fit publici consilii particeps,

notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum.

 

Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur,

     si istius furorem ac tela vitamus.

 

Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat,

in te conferri pestem,

     quam tu in nos omnis iam diu machinaris.

 

An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus,

Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit;

 

Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?

 

Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus,

     ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosumquam acerbissimum hostem coercerent.

 

habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave;

 

non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis;

 

nos, nos, dico aperte, consules desumus!