Mithridates fugiens 

 

In der Rede, in der Cicero vor der Volksversammlung dafür wirbt, den Oberbefehl für den schon längeren Krieg gegen König Mithridates von Pontus dem Pompeius zu übertragen, stellt er zunächst die anfänglichen Erfolge des römischen Feldherrn L. Lucullus vor: Ihm war es gelungen, den Barbaren aus seinem Reich nach Armenien zu vertreiben.

 

 

Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium,

                      quas et a maioribus acceperat et ipse ex tota Asia direptas in suum regnum                       congesserat,

in Ponto reliquit.

 

                       Haec dum nostri colligunt omnia diligentius,

rex ipse e manibus effugit.

 

Hunc in illa fuga Tigranes, rex Armenius, excepit, afflictum erexit perditumque recreavit.

 

                       Postquam in regnum eius L. Lucullus cum exercitu venit,

plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt.

 

Vehemens enim opinio animos gentium barbararum pervaserat

fani locupletissimi diripiendi causa in eas oras nostrum exercitum esse adductum.

 

Ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu  concitabantur.

 

Noster autem exercitus,

                        tametsi urbem ex Tigranis regno ceperat et proeliis usus erat secundis,

tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur.

 

Fuit illud extremum,

                         ut a militibus nostris reditus maturus magis quam processio longior                          quaereretur.

 

Mithridates autem suam manum iam confirmaverat numero eorum,

                        qui se ex ipsius regno collegerant,

et magnis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur.

 

Itaque victus tantum efficere potuit,

                         quantum incolumis numquam est ausus optare.