Warum Cicero noch keine rechtlichen Maßnahmen gegen Catilina ergreift
Si te iam, Catilina, comprehendi
si interfici iussero,
credo,
erit verendum mihi,
ne potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
Verum ego certa de causa nondum adducor,
ut faciam hoc,
quod iam pridem factum esse oportuit.
Tum denique interficieris,
cum iam nemo tam improbus,
tam perditus,
tam tui similis inveniri poterit,
qui id non iure factum esse fateatur.
Quamdiu quisquam erit,
qui te defendere audeat,
vives, et vives ita,
ut nunc vivis,
multis meis et firmis praesidiis obsessus,
ne commovere te contra rem publicam possis.
Multorum te etiam oculi et aures non sentientem,
sicut adhuc fecerunt,
speculabuntur atque custodient.
Etenim quid est, Catilina,
quod iam amplius expectes,
si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios
nec privata domus parientibus continere voces coniurationis potest,
si illustrantur,
si erumpunt omnia?
Muta iam istam mentem,
mihi crede,
obliviscere caedis atque incendiorum!
Teneris undique;
luce sunt clariora nobis tua consilia omnia.