Haec omnia signa

Cicero präsentiert in seiner Anklagerede ein weiteres Opfer des Verres:

Heius von Messana (heute Messina) auf Sizilien

 

 

Haec omnia signa, iudices, ab Heio e sacrario Verres abstulit;


nullum horum reliquit

praeter unum pervetus ligneum;


id iste habere domi noluit.


Pro deorum hominumque fidem!


Quae haec causa est,

Quae ista impudentia ?

    

     Quae signa antequam abs te sublata sunt,

nemo Messanam cum imperio venit,

     qui illa non viderit.


Tot praetores, tot consules in Sicilia

cum in pace

tum etiam in bello fuerunt,

tot homines improbi, tot cupidi, tot audaces,

     quorum nemo sibi tam potens visus est,

          ut ex illo sacrario quicquam poscere

          aut tollere

          aut attingere auderet.


Verres id,

     quod ubique pulcherimum erit,

auferet?


Sed quid ego tam vehementer in istum invehor?


Verbo uno repellar.


Emi”, inquit.


Di immortales, praeclaram defensiorem!


Mercatorem in provinciam cum imperio misimus,

     qui omnia signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum coemeret,

     nihil cuiquam relinqueret!


Quaerendum est,

     num Heius iste aes alienum habuerit,

     num auctionem fecerit;

 

          si fecit,

     num tanta egestas eum presserit,

          ut sacrarium suum spoliaret,

          ut deos patrios venderet.


At video hominem auctionem fecisse nullam.