Missachtung des römischen
Bürgerrechtes durch den Statthalter
Verres
Gavius loqui Messanae et queri coepit
se
civem
Romanum in vincula coniectum, sibi
iter
esse
Romanum.
Non intellegebat
miser nihil
interesse,
utrum haec Messanae an apud Verrem
ipsum in praetorio loquerentur.
Nam hanc
sibi iste
urbem
delegerat
adiutricem
scelerum,
furtorum
receptricem,
flagitiorum
omnium
consciam.
Itaque ad magistratum Gavius statim deducitur,
eoque ipso die casu
Messanam Verres
venit.
Res ad eum defertur:
esse
civem
Romanum,
qui
se Syracusis
in lautumiis fuisse
quereretur;
quem iam
ingredientem
navem
et
Verri nimis atrociter minantem
retractum
esse,
ut ipse in eum statueret,
quod
videretur.
Verres
agit hominibus
gratias
et eorum
benevolentiam erga se
diligentiamque
collaudat.
Ipse inflammatus
furore in forum venit.
Exspectabant omnes,
quid acturus esset,
cum repente hominem proripi
atque in foro medio nudari
ac deligari
et virgas expediri
iubet.
Clamabat ille miser se civem esse Romanum.
Verres autem
iubet
hominem
vehementisse verberari.
Caedebatur civis Romanus,
cum interea nulla vox alia illius miseri
inter dolorem
crepitumque plagarum audiebatur nisi haec:
Civis Romanus
sum.