Diodorus' Versuch, seine Kunstschätze vor Verres zu schützen
Melitensis Diodorus est;
is Lilybaei multos iam annos habitat,
homo et domo nobilis
et apud eos,
quo se contulit,
propter virtutem splendidus et gratiosus.
De hoc Verri dicitur
habere eum perbona toreumata,
in his pocula quaedam summo artificio facta.
Quod Verres ubi audivit,
sic cupiditate inflammatus est
non solum inspiciendi,
verum etiam auferendi,
ut Diodorum ad se vocaret ac posceret.
Ille respondit
Lilybaei se non habere,
Melitae apud quendam propinquum reliquisse.
Tum iste continuo mittit homines certos Melitam,
scribit ad quosdam Melitenses,
ut ea vasa perquirant,
rogat Diodorum,
ut ad illum propinquum det litteras.
Diodorus,
qui sua servare vellet,
ad propinquum suum scribit,
ut iis,
qui a Verre venissent,
responderet illud argentum se paucis ante diebus misisse Lilybaeum.
Ipse interea recedit;
abesse a domo paulisper maluit quam praesens illud argentum amittere.
Quod ubi Verres audivit,
usque eo commotus est,
ut sine ulla dubitatione insanire omnibus videretur.
Quia non potuerat eripere argentum ipse Diodoro,
a Diodoro erepta esse sibi vasa optime facta dicebat.
Conquiri
Diodorum tota
provincia iubet.